Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae by John Henry Newman
image1
By John Henry Newman 3 Sep, 2020
Quatuor illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum, ut videtur, Photium, qui codice CXL ad πεντάβιβλον Athanasii provocat. Profecto Mont ... Read more
Quatuor illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum, ut videtur, Photium, qui codice CXL ad πεντάβιβλον Athanasii provocat. Profecto Montefalconius, ut in re minime dubia, omni probatione praeter ipsam librorum structuram supersedendum judicat. «Nihil opus est longiore disputatione, cum clarum sit ex hisce ipsis quatuor Orationibus, nihil eas commune cum ullo alio opere habere; sed ita inter se cohaerere, ut unum ipsae opus simul conficiant, quarum prima sit principium, quarta autem omnium sit finis, quam sane ob causam sola haec ultima solita terminatur conclusione.» Athan. Opp. t. I. pp. 403, 4. Haec ille; qui tamen paullo submissius loquitur, cum in Praefat. sua p. XXXV, et in Vit. Athan. p. LXXII, concedit eas non esse exaratas certo aliquo consilio prius inito, sed, decursu controversiae, alteram ex altera, quo res majorem haberet lucem, fuisse productas; id quod praecipue cernitur in secunda et tertia incipientibus, ubi sanctus Doctor, more suo, disputationem jam forte longiorem, propter haereticorum tamen pervicaciam, continuandam judicat. Less
  • File size
  • Print pages
  • Publisher
  • Language
  • ISBN
  • 188.44 KB
  • 80
  • Public Domain Book
  • Latin
  • 978-1396216466
Blessed John Henry Cardinal Newman was an important figure in the religious history of England in the 19th century. He was known nationally by the mid-1830s. Originally an evangelical Oxford Universi...
Related Books